- MILIARENSIS
- MILIARENSISIn denarii locum substitutus a Constantino M. uti diximus in voce Denarius, ex Gronovio de Pec. vet.Apud Scriptores Francicos medii aevi, moneta argentea minutior est, quae ab Episcopis Magalonensibus in Montepessulano cudebatur; ad instar eorum, qui vigebane in Hispania, ubi etiamnum Lusitani nummos aurcos Millereis appellant. Scaliger vocem corruptam esse putat, de Re Numm. p. 55. Quum, inquiens, verum nomen fuerit, Muley-Rais. ab Arabe Rege, quisquis is fuit qui primus eiusdem ponderis et valoris nomisma in illis partibus Hispaniae percussit. Quô sane videtur spectare Clemens IV. Ep. ad G. Episcopum Magalon. A. C. 1266. apud Car. du Fresne, ubi ait, Christianum nec debere, nec posse cudere monetam, cum titulo Mahometi. At cum vox haec proxime accedat ad Byzantinorum Principum Μιλιαρήσια, minutos perinde nummos, de quibus egêre prae coeteris idem Scaliger d. l. Gronovius, ubi supra, Petavius ad Epiphanium, idem Car. du Fresne Dissertat. de Infer. aevi Numism. et dicemus infra aliquid, voce Milliarensis; Aliis longe probabilius per aphaeresin videtur, inde huic monetae appellationem accessisse. Sed et non desunt, qui a Miliarensibus Graecanicis Liardos Gallicos, minutiorem quandam trium denariorum monetam, quae in Aquitania potissimum obtinuit, nomen sumpsisse opinentur. Vide eundem Car. du Fresne in Glossar. et supra, in voce Liardus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.